Latinski jezik/Lekcija/četvrta: razlika između inačica

Izbrisani sadržaj Dodani sadržaj
mNema sažetka uređivanja
Redak 4:
 
==Tekst - Structura verborum==
Gallia est omnis divisa<sup>1</sup> in partes tres, quarum<sup>2</sup> unam incolunt Belgae, aliam<sup>3</sup> Aquitani, tertiam qui ipsorum<sup>4</sup> lingua Celtae, nostra Galli appellantur<sup>5</sup>. Hi<sup>6</sup> omnes lingua, institutis, legibus inter se<sup>7</sup> differunt<sup>8</sup>. Gallos ab<sup>9</sup> Aquitanis Garumna flumen, a<sup>9</sup> Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium<sup>10</sup> fortissimi<sup>11</sup> sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
 
----
Redak 16:
<sup>8</sup> '''differunt''' dolazi od nepravilnog glagola ''differo, differre, distuli, dilatum''; prevedi '''razlikuju se'''<br>
<sup>9</sup> '''ab''', '''a''' je prijedlog s ablativom; prevedi '''od'''<br>
<sup>10</sup> '''horum omnium''' je fraza; prevedi '''od svih ovih'''<br>
<sup>11</sup> '''fortissimi''' je superlativ od ''fortis, -e''; prevedi '''?'''<br>
 
==Riječi==